monumenta.ch > Hieronymus > bnfNAL1585.51 > sectio 9 > sectio 4 > bnf9389.332 > sectio 6 > sectio 22 > sectio 70 > sectio 16 > csg46.323 > uwbM.p.th.q.1a.165 > bavPal.lat.311.381 > bnf17226.132 > sectio 33 > sectio 33

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 3, 11, 33
Sex enim dies operis sunt, septima requiei est. Numerus dierum alius non est, quod superest tibi, o homo, sciendum non est; sed in secreto Patris est. Sed vos, o homines, de tempore hoc: tempus temporum in cursu vestro habetis antequam homicida ille veniat, qui fidem catholicam pervertere cupiet. Quid autem deinde fiat; nec tempus nec momentum vobis de hoc sciendum est, sicut nec quid post septem dies hebdomadis sit, scire potestis; sed solus Pater hoc novit, qui et haec in sua potestate posuit.